Encontrados 12906 resultados para: Ut
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos ; non liberabunt animam suam de manu flammæ ; non sunt prunæ quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum. (Liber Isaiae 47, 14)
Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis. (Liber Isaiae 48, 6)
Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. (Liber Isaiae 48, 8)
Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo. (Liber Isaiae 48, 11)
Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus. (Liber Isaiae 48, 15)
Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram: et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. (Liber Isaiae 48, 16)
Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. (Liber Isaiae 48, 17)
Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris: (Liber Isaiae 48, 18)
et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea. (Liber Isaiae 48, 19)
Audite, insulæ, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. (Liber Isaiae 49, 1)
Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. (Liber Isaiae 49, 2)
Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. (Liber Isaiae 49, 5)