Mosaico decorativo

Encontrados 12906 resultados para: Ut

  • Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit. (Liber Isaiae 16, 12)

  • Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. (Liber Isaiae 16, 13)

  • Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. (Liber Isaiae 16, 14)

  • Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina. (Liber Isaiae 17, 1)

  • Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 17, 3)

  • Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget ; et erit sicut quærens spicas in valle Raphaim. (Liber Isaiae 17, 5)

  • Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. (Liber Isaiae 17, 6)

  • In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël ; et eris deserta. (Liber Isaiae 17, 9)

  • Quia oblita es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis ; (Liber Isaiae 17, 10)

  • Væ multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis ; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum. (Liber Isaiae 17, 12)

  • Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul ; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate. (Liber Isaiae 17, 13)

  • In tempore vespere, et ecce turbatio ; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. (Liber Isaiae 17, 14)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina