Encontrados 12906 resultados para: Ut
Quid est homo? et quæ est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? (Liber Ecclesiasticus 18, 7)
Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. (Liber Ecclesiasticus 18, 8)
Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. (Liber Ecclesiasticus 18, 12)
Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato. (Liber Ecclesiasticus 18, 17)
Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. (Liber Ecclesiasticus 18, 24)
A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei. (Liber Ecclesiasticus 18, 26)
Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. (Liber Ecclesiasticus 18, 28)
Et qui se jungit fornicariis erit nequam: putredo et vermes hæreditabunt illum: et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus. (Liber Ecclesiasticus 19, 3)
Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut, si fecerit, ne iterum addat facere. (Liber Ecclesiasticus 19, 13)
Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. (Liber Ecclesiasticus 20, 7)
Qui multis utitur verbis lædet animam suam: et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. (Liber Ecclesiasticus 20, 8)
Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. (Liber Ecclesiasticus 20, 10)