Mosaico decorativo

Encontrados 12906 resultados para: Ut

  • Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt. (Liber Sapientiae 14, 20)

  • Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. (Liber Sapientiae 14, 21)

  • Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniæ plenas vigilias habentes, (Liber Sapientiae 14, 23)

  • neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt: sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat, (Liber Sapientiae 14, 24)

  • Dei immemoratio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mœchiæ et impudicitiæ. (Liber Sapientiae 14, 26)

  • Aut enim dum lætantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. (Liber Sapientiae 14, 28)

  • Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. (Liber Sapientiae 14, 30)

  • Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. (Liber Sapientiae 15, 1)

  • Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam ; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. (Liber Sapientiae 15, 2)

  • Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)

  • Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)

  • Et cum labore vano deum fingit de eodem luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est, repetitus animæ debitum quam habebat. (Liber Sapientiae 15, 8)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina