Mosaico decorativo

Encontrados 12906 resultados para: Ut

  • Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)

  • Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. (Liber Sapientiae 1, 14)

  • Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt ; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)

  • qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 3)

  • Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. (Liber Sapientiae 2, 6)

  • sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)

  • Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. (Liber Sapientiae 2, 12)

  • Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus. (Liber Sapientiae 2, 15)

  • Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius. (Liber Sapientiae 2, 19)

  • Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: (Liber Sapientiae 2, 24)

  • imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. (Liber Sapientiae 2, 25)

  • Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. (Liber Sapientiae 3, 1)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina