Encontrados 12906 resultados para: Ut
Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius: (Liber Proverbiorum 6, 25)
pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. (Liber Proverbiorum 6, 26)
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant? (Liber Proverbiorum 6, 27)
aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus? (Liber Proverbiorum 6, 28)
Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam ; (Liber Proverbiorum 6, 30)
Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ; (Liber Proverbiorum 6, 32)
ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit. (Liber Proverbiorum 7, 5)
Victimas pro salute vovi ; hodie reddidi vota mea: (Liber Proverbiorum 7, 14)
donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. (Liber Proverbiorum 7, 23)
Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite. (Liber Proverbiorum 8, 5)
Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent. (Liber Proverbiorum 8, 6)
Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. (Liber Proverbiorum 8, 7)