Encontrados 12906 resultados para: Ut
Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. (Liber I Maccabaeorum 10, 83)
Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan. (Liber I Maccabaeorum 10, 88)
Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem. (Liber I Maccabaeorum 10, 89)
Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)
Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus. (Liber I Maccabaeorum 11, 3)
Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam. (Liber I Maccabaeorum 11, 4)
Et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex. (Liber I Maccabaeorum 11, 5)
Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic. (Liber I Maccabaeorum 11, 6)
Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus: et reversus est in Jerusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 7)
Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala. (Liber I Maccabaeorum 11, 8)
Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis. (Liber I Maccabaeorum 11, 14)
Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolemæus exaltatus est. (Liber I Maccabaeorum 11, 16)