Mosaico decorativo

Encontrados 12906 resultados para: Ut

  • Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. (Liber Exodus 9, 14)

  • Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. (Liber Exodus 9, 15)

  • Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9, 16)

  • qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. (Liber Exodus 9, 21)

  • Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti. (Liber Exodus 9, 22)

  • Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. (Liber Exodus 9, 28)

  • Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : (Liber Exodus 9, 29)

  • novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. (Liber Exodus 9, 30)

  • triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant. (Liber Exodus 9, 32)

  • Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum : (Liber Exodus 9, 34)

  • et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi. (Liber Exodus 9, 35)

  • Et dixit Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo : (Liber Exodus 10, 1)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina