Encontrados 12906 resultados para: Ut
quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? (Liber Iob 4, 19)
Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia. (Liber Iob 4, 21)
Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. (Liber Iob 5, 4)
qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ; (Liber Iob 5, 9)
qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. (Liber Iob 5, 13)
Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum. (Liber Iob 5, 16)
quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt. (Liber Iob 5, 18)
Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. (Liber Iob 5, 26)
Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta. (Liber Iob 5, 27)
Respondens autem Job, dixit: (Liber Iob 6, 1)
Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! (Liber Iob 6, 2)
Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit? (Liber Iob 6, 5)