Encontrados 12906 resultados para: Ut
Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei, (Liber Esther 14, 16)
Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. (Liber Esther 15, 1)
Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem: (Liber Esther 15, 2)
Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua. (Liber Esther 15, 4)
altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. (Liber Esther 15, 7)
Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum. (Liber Esther 15, 8)
Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus: eratque terribilis aspectu. (Liber Esther 15, 9)
Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. (Liber Esther 15, 10)
Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est. (Liber Esther 15, 13)
Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam. (Liber Esther 15, 19)
Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostræ jussioni obediunt, salutem dicit. (Liber Esther 16, 1)
Et in tantum vesaniæ proruperunt, ut eos qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, (Liber Esther 16, 5)