Encontrados 12906 resultados para: Ut
Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum. (Liber Thobis 7, 18)
Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. (Liber Thobis 8, 4)
Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum. (Liber Thobis 8, 5)
Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. (Liber Thobis 8, 6)
Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam. (Liber Thobis 8, 8)
Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum. (Liber Thobis 8, 11)
Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. (Liber Thobis 8, 14)
et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus. (Liber Thobis 8, 17)
Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra. (Liber Thobis 8, 19)
Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret. (Liber Thobis 8, 20)
Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria. (Liber Thobis 8, 21)
Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se. (Liber Thobis 8, 23)