Mosaico decorativo

Encontrados 12906 resultados para: Ut

  • arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon. (Liber I Paralipomenon 10, 10)

  • Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David. (Liber I Paralipomenon 11, 7)

  • Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit. (Liber I Paralipomenon 11, 8)

  • Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël. (Liber I Paralipomenon 11, 10)

  • Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo. (Liber I Paralipomenon 11, 14)

  • Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim. (Liber I Paralipomenon 11, 15)

  • Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino, (Liber I Paralipomenon 11, 18)

  • dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere&nbsnbsp;: hæc fecerunt tres robustissimi. (Liber I Paralipomenon 11, 19)

  • Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua. (Liber I Paralipomenon 11, 23)

  • inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam. (Liber I Paralipomenon 11, 25)

  • tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul ex Benjamin. (Liber I Paralipomenon 12, 2)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina