Mosaico decorativo

Encontrados 12906 resultados para: Ut

  • fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella. (Liber Ruth 4, 12)

  • Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium. (Liber Ruth 4, 13)

  • Dixeruntque mulieres ad Noëmi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël: (Liber Ruth 4, 14)

  • et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. (Liber Ruth 4, 15)

  • Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur officio. (Liber Ruth 4, 16)

  • Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noëmi: vocaverunt nomen ejus Obed: hic est pater Isai, patris David. (Liber Ruth 4, 17)

  • et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii: Annæ autem non erant liberi. (Liber I Samuelis 1, 2)

  • Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 1, 3)

  • Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus. (Liber I Samuelis 1, 5)

  • Affligebat quoque eam æmula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus: (Liber I Samuelis 1, 6)

  • Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini, (Liber I Samuelis 1, 9)

  • et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus. (Liber I Samuelis 1, 11)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina