Encontrados 12906 resultados para: Ut
Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. (Liber Genesis 21, 2)
et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, (Liber Genesis 21, 4)
Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)
Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. (Liber Genesis 21, 15)
Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. (Liber Genesis 21, 17)
Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. (Liber Genesis 21, 19)
Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus. (Liber Genesis 21, 25)
At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. (Liber Genesis 21, 30)
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. (Liber Genesis 21, 31)
Et inierunt fœdus pro puteo juramenti. (Liber Genesis 21, 32)
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)
Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: (Liber Genesis 22, 4)
