Mosaico decorativo

Encontrados 12906 resultados para: Ut

  • In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)

  • Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)

  • In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. (Epistula I Ioannis 4, 17)

  • Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)

  • Et hoc mandatum habemus a Deo: ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)

  • Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. (Epistula I Ioannis 5, 3)

  • Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. (Epistula I Ioannis 5, 13)

  • Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. (Epistula I Ioannis 5, 16)

  • Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)

  • Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. (Epistula II Ioannis 1, 4)

  • Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. (Epistula II Ioannis 1, 5)

  • Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis. (Epistula II Ioannis 1, 6)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina