Encontrados 12906 resultados para: Ut
sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum. (Liber Leviticus 27, 15)
Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio. (Liber Leviticus 27, 18)
Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit. (Liber Leviticus 27, 20)
supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino. (Liber Leviticus 27, 23)
In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ. (Liber Leviticus 27, 24)
Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum. (Liber Leviticus 27, 31)
Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur. (Liber Leviticus 27, 33)
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens: (Liber Numeri 1, 1)
filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ; (Liber Numeri 1, 10)
sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai. (Liber Numeri 1, 19)
Levitæ autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. (Liber Numeri 1, 47)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 1, 48)