Encontrados 12906 resultados para: Ut
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)
et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)
Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: (Epistula ad Ephesios 5, 3)
aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. (Epistula ad Ephesios 5, 4)
Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 5)
Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: (Epistula ad Ephesios 5, 8)
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. (Epistula ad Ephesios 5, 11)
Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. (Epistula ad Ephesios 5, 13)
Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, (Epistula ad Ephesios 5, 15)
sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. (Epistula ad Ephesios 5, 16)
Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: (Epistula ad Ephesios 5, 22)
quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. (Epistula ad Ephesios 5, 23)
