Encontrados 1087 resultados para: Usque
Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu : quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. (Liber I Regum 7, 23)
Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem. (Liber I Regum 8, 8)
Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. (Liber I Regum 8, 65)
Et ait : Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater ? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 13)
horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. (Liber I Regum 9, 21)
Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus : non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.) (Liber I Regum 10, 12)
Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam : qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis. (Liber I Regum 11, 40)
Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus, (Liber I Regum 12, 5)
recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem. (Liber I Regum 12, 19)
et factum est verbum hoc in peccatum : ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. (Liber I Regum 12, 30)
idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël : et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. (Liber I Regum 14, 10)
Hæc autem dicit Dominus Deus Israël : Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ. (Liber I Regum 17, 14)
