Encontrados 1054 resultados para: Uri
Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. (Liber Proverbiorum 10, 2)
Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur. (Liber Proverbiorum 10, 21)
Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit. (Liber Proverbiorum 10, 31)
Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit. (Liber Proverbiorum 12, 2)
Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est. (Liber Proverbiorum 12, 16)
Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. (Liber Proverbiorum 12, 27)
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. (Liber Proverbiorum 14, 4)
In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)
Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. (Liber Proverbiorum 15, 6)
Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. (Liber Proverbiorum 15, 16)
Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur. (Liber Proverbiorum 15, 31)
Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient. (Liber Proverbiorum 18, 8)