Encontrados 1054 resultados para: Uri
Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini. (Liber II Samuelis 16, 1)
Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera: procedebatque egrediens, et maledicebat, (Liber II Samuelis 16, 5)
Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo: et descenderunt in eum. (Liber II Samuelis 17, 18)
Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones, (Liber II Samuelis 18, 1)
Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David, (Liber II Samuelis 19, 16)
dixit ad eum: Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo. (Liber II Samuelis 19, 19)
Et respondit vir Israël ad viros Juda, et ait: Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te: cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum? Durius autem responderunt viri Juda viris Israël. (Liber II Samuelis 19, 43)
Filii alieni resistent mihi ; auditu auris obedient mihi. (Liber II Samuelis 22, 45)
Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto. (Liber II Samuelis 23, 23)
Urias Hethæus: omnes triginta septem. (Liber II Samuelis 23, 39)
Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies : cumque operiretur vestibus, non calefiebat. (Liber I Regum 1, 1)
Mactavit boves, et pinguia quæque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiæ : Salomonem autem servum tuum non vocavit. (Liber I Regum 1, 19)