Encontrados 25898 resultados para: Um
Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, (Liber Genesis 31, 4)
dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. (Liber Genesis 31, 5)
Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)
Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. (Liber Genesis 31, 10)
Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum. (Liber Genesis 31, 11)
Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. (Liber Genesis 31, 13)
Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri? (Liber Genesis 31, 14)
nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? (Liber Genesis 31, 15)
Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)
Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad, (Liber Genesis 31, 21)
nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. (Liber Genesis 31, 22)
Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in monte Galaad. (Liber Genesis 31, 23)