Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant: (Apocalypsis Ioannis 9, 8)

  • et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum: (Apocalypsis Ioannis 9, 9)

  • et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum: et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque: (Apocalypsis Ioannis 9, 10)

  • et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. (Apocalypsis Ioannis 9, 11)

  • Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc. (Apocalypsis Ioannis 9, 12)

  • dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. (Apocalypsis Ioannis 9, 14)

  • Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. (Apocalypsis Ioannis 9, 15)

  • Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum. (Apocalypsis Ioannis 9, 16)

  • Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. (Apocalypsis Ioannis 9, 17)

  • Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum. (Apocalypsis Ioannis 9, 18)

  • Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum, nam caudæ eorum similes serpentibus, habentes capita: et in his nocent. (Apocalypsis Ioannis 9, 19)

  • Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque pœnitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia, et simulacra aurea, et argentea, et ærea, et lapidea, et lignea, quæ neque videre possunt, neque audire, neque ambulare, (Apocalypsis Ioannis 9, 20)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina