Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)

  • Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. (Epistula I Petri 4, 7)

  • Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. (Epistula I Petri 4, 8)

  • Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. (Epistula I Petri 4, 10)

  • Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I Petri 4, 11)

  • Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. (Epistula I Petri 4, 15)

  • Si autem ut christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine: (Epistula I Petri 4, 16)

  • quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)

  • Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis. (Epistula I Petri 4, 19)

  • Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: (Epistula I Petri 5, 1)

  • pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: (Epistula I Petri 5, 2)

  • Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam. (Epistula I Petri 5, 4)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina