Encontrados 25898 resultados para: Um
Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, (Liber Leviticus 25, 35)
ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. (Liber Leviticus 25, 36)
Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. (Liber Leviticus 25, 37)
Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, (Liber Leviticus 25, 39)
sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilæum operabitur apud te, (Liber Leviticus 25, 40)
et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum. (Liber Leviticus 25, 41)
Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum: (Liber Leviticus 25, 42)
ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. (Liber Leviticus 25, 43)
et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam. (Liber Leviticus 25, 46)
post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, (Liber Leviticus 25, 48)
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. (Liber Leviticus 25, 50)
Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium: (Liber Leviticus 25, 51)