Encontrados 25898 resultados para: Um
Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? (Epistula ad Colossenses 2, 20)
quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum: (Epistula ad Colossenses 2, 22)
quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. (Epistula ad Colossenses 2, 23)
Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: (Epistula ad Colossenses 3, 1)
quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. (Epistula ad Colossenses 3, 2)
Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. (Epistula ad Colossenses 3, 3)
Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. (Epistula ad Colossenses 3, 4)
Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: (Epistula ad Colossenses 3, 5)
in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. (Epistula ad Colossenses 3, 7)
Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, (Epistula ad Colossenses 3, 9)
et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: (Epistula ad Colossenses 3, 10)
ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus. (Epistula ad Colossenses 3, 11)