Encontrados 25898 resultados para: Um
Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus. (Liber Exodus 29, 19)
Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 20)
Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus, (Liber Exodus 29, 21)
tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis : (Liber Exodus 29, 22)
tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini : (Liber Exodus 29, 23)
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino. (Liber Exodus 29, 24)
Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est. (Liber Exodus 29, 25)
Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam. (Liber Exodus 29, 26)
Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti, (Liber Exodus 29, 27)
quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino. (Liber Exodus 29, 28)
Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrentur manus eorum. (Liber Exodus 29, 29)
Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario. (Liber Exodus 29, 30)