Encontrados 25898 resultados para: Um
Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 15)
Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. (Liber Exodus 28, 16)
Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus : (Liber Exodus 28, 17)
Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. (Liber Exodus 28, 21)
et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate : (Liber Exodus 28, 23)
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. (Liber Exodus 28, 25)
Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. (Liber Exodus 28, 26)
Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, (Liber Exodus 28, 27)
et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. (Liber Exodus 28, 28)
Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. (Liber Exodus 28, 29)
Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper. (Liber Exodus 28, 30)
Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, (Liber Exodus 28, 31)