Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium. (Liber Exodus 26, 8)

  • E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. (Liber Exodus 26, 9)

  • Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. (Liber Exodus 26, 10)

  • Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. (Liber Exodus 26, 11)

  • Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. (Liber Exodus 26, 12)

  • Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. (Liber Exodus 26, 13)

  • Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus. (Liber Exodus 26, 14)

  • In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur. (Liber Exodus 26, 17)

  • Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum. (Liber Exodus 26, 18)

  • et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi. (Liber Exodus 26, 23)

  • Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. (Liber Exodus 26, 24)

  • Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. (Liber Exodus 26, 25)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina