Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam : (Liber Exodus 23, 27)

  • emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. (Liber Exodus 23, 28)

  • Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro. (Liber Exodus 23, 31)

  • Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum. (Liber Exodus 23, 32)

  • Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum. (Liber Exodus 23, 33)

  • Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)

  • Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo. (Liber Exodus 24, 2)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)

  • Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. (Liber Exodus 24, 5)

  • Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. (Liber Exodus 24, 7)

  • Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. (Liber Exodus 24, 8)

  • Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël : (Liber Exodus 24, 9)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina