Mosaico decorativo

Encontrados 25898 resultados para: Um

  • Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. (Liber Exodus 18, 25)

  • Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. (Liber Exodus 18, 26)

  • Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam. (Liber Exodus 18, 27)

  • Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. (Liber Exodus 19, 1)

  • Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis. (Liber Exodus 19, 2)

  • Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël : (Liber Exodus 19, 3)

  • Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi. (Liber Exodus 19, 4)

  • Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra : (Liber Exodus 19, 5)

  • et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël. (Liber Exodus 19, 6)

  • Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum, (Liber Exodus 19, 8)

  • ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum. (Liber Exodus 19, 9)

  • Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. (Liber Exodus 19, 10)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina