Encontrados 492 resultados para: Tuus
Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem. (Liber Psalmorum 73, 16)
Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus? (Liber Psalmorum 78, 5)
Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum ; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. (Liber Psalmorum 78, 13)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. (Liber Psalmorum 80, 11)
Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. (Liber Psalmorum 87, 8)
Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur. (Liber Psalmorum 108, 28)
O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: (Liber Psalmorum 115, 7)
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. (Liber Psalmorum 118, 23)
Tuus sum ego ; salvum me fac: quoniam justificationes tuas exquisivi. (Liber Psalmorum 118, 94)
Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. (Liber Psalmorum 118, 125)
Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. (Liber Psalmorum 118, 140)
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. (Liber Psalmorum 142, 10)
