Encontrados 1590 resultados para: Tui
Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? (Liber Numeri 22, 37)
Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. (Liber Numeri 22, 41)
dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus: (Liber Numeri 24, 4)
Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: (Liber Numeri 24, 12)
Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. (Liber Numeri 26, 19)
quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. (Liber Numeri 26, 61)
Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. (Liber Numeri 27, 22)
Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo. (Liber Numeri 30, 17)
Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra: et ne unus quidem defuit. (Liber Numeri 31, 49)
Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. (Liber Numeri 31, 50)
terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima, (Liber Numeri 32, 4)
precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. (Liber Numeri 32, 5)
