Encontrados 590 resultados para: Tuam
Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: (Liber Psalmorum 114, 7)
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. (Liber Psalmorum 118, 34)
Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 118, 44)
Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. (Liber Psalmorum 118, 53)
Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. (Liber Psalmorum 118, 55)
Heth. Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. (Liber Psalmorum 118, 57)
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum. (Liber Psalmorum 118, 58)
Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 61)
Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum. (Liber Psalmorum 118, 70)
Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. (Liber Psalmorum 118, 88)
Mem. Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 97)
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. (Liber Psalmorum 118, 109)
