Encontrados 92 resultados para: Timore

  • et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu ejus. (Liber I Maccabaeorum 3, 6)

  • Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum. (Liber I Maccabaeorum 10, 8)

  • Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum: (Liber I Maccabaeorum 13, 2)

  • Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est. (Liber II Maccabaeorum 3, 30)

  • et nunc, dominator cælorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui, (Liber II Maccabaeorum 15, 23)

  • Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato. (Liber Proverbiorum 1, 33)

  • In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)

  • Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. (Liber Proverbiorum 15, 16)

  • Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. (Liber Proverbiorum 16, 6)

  • Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: (Liber Proverbiorum 23, 17)

  • Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. (Liber Ecclesiastes 8, 11)

  • Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ; (Liber Sapientiae 5, 2)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina