Encontrados 22 resultados para: Timentes

  • Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. (Liber Psalmorum 146, 11)

  • Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. (Liber Ecclesiasticus 15, 20)

  • Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: (Liber Ecclesiasticus 23, 27)

  • Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: (Liber Ecclesiasticus 34, 19)

  • sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis: sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. (Prophetia Danielis 13, 57)

  • Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. (Prophetia Malachiae 3, 16)

  • Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? (Evangelium secundum Lucam 8, 25)

  • Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur. (Actus Apostolorum 27, 17)

  • Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri. (Actus Apostolorum 27, 29)

  • Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. (Epistula ad Colossenses 3, 22)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina