Mosaico decorativo

Encontrados 1242 resultados para: Tibi

  • Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quæcumque vovi, reddam pro salute Domino. (Prophetia Ionae 2, 10)

  • Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ; usque ad Odollam veniet gloria Israël. (Prophetia Michaeae 1, 15)

  • Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini. (Prophetia Michaeae 2, 5)

  • Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ; et erit super quem stillatur populus iste. (Prophetia Michaeae 2, 11)

  • Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? (Prophetia Michaeae 4, 9)

  • Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. (Prophetia Michaeae 6, 3)

  • Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. (Prophetia Michaeae 6, 8)

  • Et erit: omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput? unde quæram consolatorem tibi? (Prophetia Nahum 3, 7)

  • Aquam propter obsidionem hauri tibi: exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. (Prophetia Nahum 3, 14)

  • Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint hæc. (Prophetia Zachariae 1, 9)

  • Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)

  • Exsulta satis, filia Sion ; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ. (Prophetia Zachariae 9, 9)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina