Encontrados 1242 resultados para: Tibi
absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 20, 14)
De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere: (Liber Deuteronomii 20, 16)
sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus: (Liber Deuteronomii 20, 17)
Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus, (Liber Deuteronomii 21, 1)
non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 21, 23)
sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. (Liber Deuteronomii 22, 7)
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi: (Liber Deuteronomii 23, 4)
quo relevatus es: Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos: et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te. (Liber Deuteronomii 23, 14)
sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 23, 20)
Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 23, 21)
Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. (Liber Deuteronomii 23, 24)
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. (Liber Deuteronomii 24, 4)
