Encontrados 1073 resultados para: Terram

  • Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. (Liber Genesis 9, 20)

  • Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. (Liber Genesis 11, 31)

  • Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. (Liber Genesis 12, 1)

  • Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, (Liber Genesis 12, 5)

  • pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra. (Liber Genesis 12, 6)

  • Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. (Liber Genesis 12, 7)

  • Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. (Liber Genesis 13, 15)

  • Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. (Liber Genesis 13, 17)

  • benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: (Liber Genesis 14, 19)

  • Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. (Liber Genesis 15, 7)

  • In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, (Liber Genesis 15, 18)

  • Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. (Liber Genesis 17, 8)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina