Encontrados 1179 resultados para: Terra Recuperatione
Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit. (Liber Psalmorum 80, 6)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. (Liber Psalmorum 80, 11)
Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. (Liber Psalmorum 82, 19)
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra. (Liber Psalmorum 84, 10)
Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit. (Liber Psalmorum 84, 12)
Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. (Liber Psalmorum 84, 13)
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis? (Liber Psalmorum 87, 13)
Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ; (Liber Psalmorum 88, 12)
Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus. (Liber Psalmorum 88, 40)
Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. (Liber Psalmorum 89, 2)
Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. (Liber Psalmorum 92, 1)
Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra. (Liber Psalmorum 95, 1)