Encontrados 406 resultados para: Tempore

  • ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore. (Liber Iosue 4, 25)

  • Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël. (Liber Iosue 5, 2)

  • Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in præsentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens: (Liber Iosue 6, 25)

  • Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem. (Liber Iosue 10, 33)

  • Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. (Liber Iosue 11, 18)

  • In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit. (Liber Iosue 11, 21)

  • sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. (Liber Iosue 14, 11)

  • Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat. (Liber Iosue 20, 6)

  • Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse, (Liber Iosue 22, 1)

  • nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in præsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. (Liber Iosue 22, 3)

  • Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis, (Liber Iosue 23, 1)

  • Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël: qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore: (Liber Iosue 24, 7)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina