Encontrados 406 resultados para: Tempore
nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo: (Liber Ecclesiasticus 4, 28)
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. (Liber Ecclesiasticus 5, 1)
subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. (Liber Ecclesiasticus 5, 9)
quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum. (Liber Ecclesiasticus 8, 12)
Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. (Liber Ecclesiasticus 10, 29)
Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. (Liber Ecclesiasticus 18, 21)
Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. (Liber Ecclesiasticus 18, 25)
Ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim dicit illam in tempore suo. (Liber Ecclesiasticus 20, 22)
Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia. (Liber Ecclesiasticus 22, 6)
Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur. (Liber Ecclesiasticus 22, 20)
Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper. (Liber Ecclesiasticus 22, 23)
In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis. (Liber Ecclesiasticus 22, 29)
