Encontrados 406 resultados para: Tempore

  • Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. (Liber II Samuelis 23, 13)

  • Nutriebantque eos supradicti regis præfecti : sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo. (Liber I Regum 4, 27)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. (Liber I Regum 5, 1)

  • Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus. (Liber I Regum 8, 65)

  • Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro. (Liber I Regum 11, 29)

  • In tempore illo ægrotavit Abia filius Jeroboam. (Liber I Regum 14, 1)

  • Constituet autem sibi Dominus regem super Israël, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore : (Liber I Regum 14, 14)

  • Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus. (Liber I Regum 15, 6)

  • Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes. (Liber I Regum 15, 23)

  • Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ. (Liber I Regum 21, 1)

  • dixit ad eam: In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit: Noli quæso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ. (Liber II Regum 4, 16)

  • Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus. (Liber II Regum 4, 17)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina