Encontrados 162 resultados para: Tamquam

  • Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? (Epistula ad Colossenses 2, 20)

  • Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)

  • Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 4)

  • ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 2)

  • qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 4)

  • Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant: (Epistula ad Hebraeos 3, 5)

  • Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 6)

  • Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. (Epistula ad Hebraeos 5, 4)

  • Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. (Epistula ad Hebraeos 11, 9)

  • Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. (Epistula ad Hebraeos 11, 12)

  • Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. (Epistula ad Hebraeos 11, 27)

  • Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina