Encontrados 2193 resultados para: Tabernaculum: Deus Elegit Levi
Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos? (Liber I Maccabaeorum 3, 53)
Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam. (Liber I Maccabaeorum 4, 35)
Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei: (Liber I Maccabaeorum 4, 42)
Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum, (Liber I Maccabaeorum 7, 8)
Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem: (Liber I Maccabaeorum 8, 17)
Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis: (Liber I Maccabaeorum 9, 25)
Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium: (Liber I Maccabaeorum 10, 74)
Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere: et elegit de senioribus Israël, et de sacerdotibus, et dedit se periculo. (Liber I Maccabaeorum 11, 23)
Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam: (Liber I Maccabaeorum 12, 1)
Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti. (Liber I Maccabaeorum 13, 34)
Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin. (Liber I Maccabaeorum 16, 4)
Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium: (Liber II Maccabaeorum 1, 2)