Encontrados 337 resultados para: Suos
Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas hæc est, quam elegisti, et domus quam ædificavi nomini tuo, (Liber II Paralipomenon 6, 34)
Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat, (Liber II Paralipomenon 11, 22)
Surrexit ergo Joram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël. (Liber II Paralipomenon 21, 4)
Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël. (Liber II Paralipomenon 28, 3)
Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. (Liber II Paralipomenon 29, 15)
Quæ postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos in Jerusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam regem Juda, et ad omnem populum qui erat in urbe, dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 9)
Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. (Liber II Paralipomenon 33, 6)
Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. (Liber Nehemiae 5, 1)
Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas : quin potius et centesimum pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis. (Liber Nehemiae 5, 11)
Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum. (Liber Thobis 6, 2)
Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum. (Liber Thobis 8, 11)
In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis : (Liber Thobis 14, 5)
