Encontrados 3081 resultados para: Sun
Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. (Epistula I ad Timotheum 5, 17)
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. (Epistula I ad Timotheum 5, 24)
Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt. (Epistula I ad Timotheum 5, 25)
Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. (Epistula I ad Timotheum 6, 1)
Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. (Epistula I ad Timotheum 6, 2)
conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. (Epistula I ad Timotheum 6, 5)
Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. (Epistula II ad Timotheum 1, 15)
Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. (Epistula II ad Timotheum 2, 19)
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. (Epistula II ad Timotheum 2, 20)
ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: (Epistula II ad Timotheum 3, 6)
persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. (Epistula II ad Timotheum 3, 11)
Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: (Epistula II ad Timotheum 3, 14)