Encontrados 3081 resultados para: Sun
Ipse autem populus direptus, et vastatus ; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt ; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat ; in direptionem, nec est qui dicat: Redde. (Liber Isaiae 42, 22)
Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ; surdum, et aures ei sunt. (Liber Isaiae 43, 8)
Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere. (Liber Isaiae 43, 9)
qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent ; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt. (Liber Isaiae 43, 17)
Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me: (Liber Isaiae 43, 27)
Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quæ futura sunt annuntient eis. (Liber Isaiae 44, 7)
Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)
Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus ; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul. (Liber Isaiae 44, 11)
Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo. (Liber Isaiae 44, 18)
Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. (Liber Isaiae 45, 16)
Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium ; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. (Liber Isaiae 45, 24)
Confractus est Bel, contritus est Nabo ; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. (Liber Isaiae 46, 1)