Encontrados 3081 resultados para: Sun
Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. (Liber Ecclesiasticus 34, 21)
Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. (Liber Ecclesiasticus 34, 27)
Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores. (Liber Ecclesiasticus 36, 17)
Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt. (Liber Ecclesiasticus 37, 26)
Vita viri in numero dierum: dies autem Israël innumerabiles sunt. (Liber Ecclesiasticus 37, 28)
etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. (Liber Ecclesiasticus 38, 12)
Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viæ illius viis illorum directæ sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus. (Liber Ecclesiasticus 39, 29)
Bona bonis creata sunt ab initio: sic nequissimis bona et mala. (Liber Ecclesiasticus 39, 30)
Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua. (Liber Ecclesiasticus 39, 33)
Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt: (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
super iniquos creata sunt hæc omnia: et propter illos factus est cataclysmus. (Liber Ecclesiasticus 40, 10)
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. (Liber Ecclesiasticus 40, 11)