Mosaico decorativo

Encontrados 3198 resultados para: Sum

  • juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis: et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis. (Liber Leviticus 18, 3)

  • Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. (Liber Leviticus 18, 17)

  • Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)

  • Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 14)

  • Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)

  • Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 32)

  • ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 5)

  • Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 20, 7)

  • Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. (Liber Leviticus 20, 23)

  • Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. (Liber Leviticus 20, 26)

  • Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)

  • et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 21, 8)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina