Encontrados 3198 resultados para: Sum
Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. (Liber Psalmorum 76, 7)
Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. (Liber Psalmorum 77, 17)
Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt. (Liber Psalmorum 77, 56)
Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. (Liber Psalmorum 78, 4)
Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. (Liber Psalmorum 78, 8)
Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara. (Liber Psalmorum 80, 3)
Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt. (Liber Psalmorum 80, 7)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. (Liber Psalmorum 80, 11)
Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? (Liber Psalmorum 81, 2)
Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversum te testamentum disposuerunt: (Liber Psalmorum 82, 6)
Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. (Liber Psalmorum 85, 1)
Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. (Liber Psalmorum 85, 2)